CAPUT 2
Verae viduae praecepta traduntur ex Apostolo: scilicet ut liberos educet, parentes colat, Deo placere desideret, irreprehensibilem se exhibeat, meritorum maturitatem prae se ferat, uni viro fuerit copulata; ubi tamen secundas nuptias negat a Paulo fuisse condemnatas: adjicit demum eas apud omnes clara virtutum fama valere oportere. Cur fugiendae viduae juniores; quove modo nubere quam uri melius dicatur? Postremo hinc declaratur viduarum dignitas, quod ob illatas ipsis injurias ira gravissime divina moveatur.
Ergo vidua non abstinentia corporis tantum definitur, sed virtute designatur: cui praecepta non do ego, sed Apostolus tribuit. Honorificentiam non solus impartior, 188 sed gentium Doctor prius detulit dicens: Viduas honora, quae verae viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum suam domum regere, et mutuam vicem reddere parentibus . Unde et advertitur utrumque pietatis affectum viduae inesse debere, ut filios diligat, parentibus deferat. Ita dum obsequium parentibus rependit, magisterium exercet in filios, suoque se ipsa remuneratur officio; cum id quod aliis defert sibi proficit.
Hoc enim, inquit, acceptum est coram Deo ; ideo si cogitas, vidua, quae Dei sunt, debes id sequi quod Deo placere didicisti. Et supra quidem sanctus Apostolus ad continentiae studium viduas cohortatus, dixit eas cogitare quae sunt Domini . Alibi autem ubi eligitur vidua quae probata est, non solum cogitare praecipitur, sed etiam sperare de Domino: Quae enim vere vidua est, inquit, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus die ac nocte . Nec immerito has irreprehensibiles ostendit esse debere, quibus ut opus virtutis indicitur, ita etiam honorificentia larga defertur, ut etiam ab episcopis honorentur.
Qualis autem eligi debeat, ipsius Doctoris sermone describitur: Non minus, inquit, sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor . Non quo senectus sola viduam faciat, sed quo viduitatis merita stipendia sint senectutis. Nam utique illa praeclarior, quae calorem adolescentiae, et junioris fervescentem edomat aetatis ardorem; nec mariti gratiam, nec uberiora liberorum oblectamenta desiderans: quam quae effeta jam corpore, frigida senectute, matura aevi, nec calere voluptatibus potest, nec sperare de partu.
Neque vero si qua in secundas nuptias inciderit, quas utique Apostolica praecepta non damnant, quasi fructu pudoris omisso, si rursus soluta fuerit viro, ab affectu viduitatis arcetur. Habebit illa quidem vel serae meritum castitatis, sed probatior erit quae alterius non fuerit experta conjugium; in illa enim eminet studium castitatis: huic aut senectus, aut pudor modum videtur fecisse nubendi.
Nec sola tamen castitas corporis viduae fortitudo est, sed magna et uberrima disciplina virtutis: Quae in operibus bonis testimonium 189 habeat, si filios educaverit, si hospitio receperit, si sanctorum pedes laverit, si tribulationem patientibus subministraverit, si postremo omne opus bonum fuerit subsecuta . Vides quam multas virtutum comprehenderit disciplinas: primum, pietatis officium: secundum, hospitalitatis studium, et humilitatis obsequium: tertium, misericordiae ministerium, liberalitatisque subsidium: ad summam omnis exsecutionem boni operis flagitavit.
Et ideo adolescentiores divitandas putat , eo quod non queant tantae operam implere virtutis. Etenim vicina est lapsibus adolescentia, quia variarum aestus cupiditatum fervore calentis inflammatur aetatis: bonique doctoris est, materiam arcere peccati. Prima enim institutionis est disciplina culpam avertere, secunda virtutem infundere. Tamen cum Apostolus sciret Annam illam ab adolescentia octogenariam viduam Dominicorum operum exstitisse praenuntiam , non puto quod juniores revocandas putarit a viduitatis affectu, maxime cum dixerit: Melius est nubere quam uri . Nam utique pro remedio nuptias suasit, ut peritura sanetur: non pro electione praescripsit, ne castitatem continens sequatur; aliud est enim subvenire labenti, aliud suadere virtutem.
Et quid de humanis judiciis loquar, cum divinis judiciis in nullo gravius Judaei Dominum laesisse prodantur, quam quod viduae gratiam, minorumque jura violarent? Haec propheticis causa vocibus conclamatur, quae meritum Judaeis rejectionis invexerit. Haec sola causa delicti invidiam mitigatura memoratur si honoretur vidua, minoribusque aequi justitia judicii deferatur; sic enim habes: Judicate pupillo, et justificate viduam; et venite, disputemus, dicit Dominus . Et alibi: Pupillum et viduam suscipiet . Et alibi: Viduam ejus benedicens benedicam . In quo Ecclesiae quoque figura praetexitur. Videtis igitur, sanctae viduae, nequaquam lubrico munus studio deserendum, quod divinae benedictionis subsidiis honoratur.